Maeon.
Syncerius et Zephyreus pastores queruntur
apud sepulcrum Maeonis; mox a dolore
in voluptatem conversi amatoria ac pastoralia
quaedam canunt. Sub ipsius autem Maeonis persona
Pauli Artaldi medici mors deploratur
Syncerius
Ipse vides, quo tot, Zephyree, inventa sepulcrum
Cuncta tulit: superat vix, ah, vix est super umbra.
Zephyreus
Synceri, non umbra diu, non fama, nec ipsa
Exstabunt monumenta; rogo vix pauca supersunt;
5
Mox eadem nox obscura caligine condet,
Quae tumulo circum increscunt virgulta vel alto
Ignea vis excussa polo, aut manus improba perdet,
Ossaque nuda solo sparsa atque ignota iacebunt;
Ne post ossa quidem, nec fabula Maeonis ulla.
Syncerius
10
Haec igitur, Zephyree, dies? Haec summa laborum est?
Quin potius, quoniam nulli sunt Maeoni sensus,
Maeona nec lacrimaeve iuvant aut carmen, eamus.
Ara, vale, cineres magni pastoris havento;
Nos, Maeon, nos te aeternum salvere iubemus.
Zephyreus
15
Discedens ego, terra, tibi, quae Maeona servas,
Et desiderium et lacrimas meaque oscula linquo;
Te Zephyri foveant molles, te lenior aura,
Maeonis et de qua frondescet amaracus urna
Vsque fluat liquor ille tibi, quo vulnera et ipse
20
Sanabat, quo Naiadum comebat et ora,
Fundebatque deum ambrosiam per rura, per hortos,
Aeris et medica purgabat ab arte venenum,
Quo fuit et silvis olim tam notus et urbi,
Et fama superavit Ocrim iugaque alta Matesi.
25
Ipse vale aeternum, Maeon, mihi maxime Maeon.
Syncerius
Nunc agedum, tenues calami, mea dulcis arundo,
Dii coelo, terris umbrae, nos lenibus auris
Cantantesque fruamur et ocia laeta sequamur.
Cura olerum studiumque haerbarum artesque medendi
30
Viventem iuvere expressi et Maeona succi,
Me compresse iuvant labris labra; Phylli, venito;
Ipse inter frondes coryletaque densa latebo.
Zephyreus
Oscula me suppressa iuvant; mea Lychni, maneto
Qua platani strepit umbra, sonat leve murmur aquai.
Syncerius
35
Non me tam levat aura Canis sitientis in aestu,
Spirat Acilla suo quam quod de pectore anethum.
Zephyreus
Me risus fovet, aura Philaenidis, aura cachinni,
Sordeat ut Philomela apiumque ad saepta susurri.
Syncerius
Vidi ego picta manu selectaque fraga legentem,
40
Innuit et mihi, serta deus dum stringit in umbra:
Hic ibi tum foemur hirsutum setosaque menta
Obstupui atque oculos fruticoso in margine fixi.
Zephyreus
Vidit me dum poma lego arrisitque legenti,
Et dixit mihi Nais: "Amant et poma Napaeae."
45
His ego tum implevique sinum obstupuique papillas
Pectora dum limis oculis et colla pererro.
Syncerius
Suave per aestatem, ad fontem stat ubi unda, canorum
Agmen et argutas ranarum audire querelas,
Vellera tum crispantem et cornua lata moventem
50
Cirronem spectare, salit dum terga Macillae,
Mox Rufam, mox Albigenam, mox Thyrsan et Hypsan,
Ac iusta residere, cui tua gaudia narres.
Zephyreus
Suave per hibernum frigus, dum nox silet, ipsum
Ad foenile boum murmur, cum ruminat omnis
55
Grex simul et pastae suspirant pignora matres,
Audire, et saturi distenta sub hubera foetus
Dum ludunt, petit hic socium, fugit ille petentem,
Atque una recubare, cui tua pectora iungas.
Syncerius
Hic aries villosus et hirtis cornibus, aure
60
Quadrifida, cui tergemini lato inguine testes
Horrescunt, hic ipse aries gregis omnis et omnis
Virque paterque gregis; patrem hunc foetura fatetur,
Admissura virum; spes est gregis omnis in uno.
Zephyreus
Miraris taurum hunc; patrem hunc Lucania et unum
65
Iactat habetque virum; armenti laus omnis in uno est.
Ducit ab herculeo genus et cognomina tauro;
Hunc Dryades mirantur, amatque et deperit illa,
Quae facie tauros, oculis capit aurea cervos.
Syncerius
Sit modus, o Zephyree: instat nox, ite capellae,
70
Ite et oves; age coge, Lacon, age coge, Lycarba,
Latratu et revoca, cessit qui a matre, iuvencum.
Zephyreus
Synceri, hoc age, lecta sinu dum mespila condo,
In thyrsum dum sorba suis cum frondibus apto.
His gaudet tua Sila, probat mea Rufula sorbum.
Syncerius
75
Eia eia, Saturisca, domum, ad praesepia nota,
Quid segnes? Eia ite, eia; nox advenit, eia,
Ite domum; insidiis nox opportuna luporum est.