Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 29

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


29. ad uxorem

Oblita es thalami torique nostri,

O fallax senii mei levamen,

Connubii immemor immemorque amorum,

O fallax amor, o nihil fidele.

5

Ergo sub tremula miser senecta

A te destituor, mihi nec ipsa

In somnis veniens levas senectae

Ipsius gravidas dolore curas,

Natum nec memorem senis parentis,

10

Ah dura, esse sinis. Valete uterque.

Has vobis sine perferam procellas

Languens, frigidus, atque destitutus.

Vana o nomina, spesque liberorum,

Heu res coniugii parum fideles.