Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 8

8. ad Titum, de lascivia libelli

Facunde Tite, corculum Guarini,

Nostrum dum legis arrige ad libellum,

Cuius nequitiae procaxque lusus

Possunt herniolam senis voracis

5

Aurispae patris irrumationum,

Vel siquid mage languidum, incitare.

Quem legit quotiens malus poeta

Non hircos timet irrumare capros,

Et calcaribus arrigit malignis

10

Telas diffutuitque aranearum.

Quod si non potes a severitate

Mentem flectere paululum maligna,

Semper te Venus oderit nec ulla

Optet foemina te tuumve penem.