Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 9

9. Lectorem alloquitur

Pruritum feret hic novus libellus

Ad rubri luteum dei sacellum,

Qui semper puerisque furibusque

Minatur gladioque mentulaque.

5

At tu, si sapias, cave, libelle.