Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 11

11.

Si dixi, mea lux, quod insusurrat

Rumor lividiusculus popelli,

Si dixi, tibi amarior acutis

Fiam et pulvere vilior vel alga;

5

Si dixi, Venus agmen omne Amoris

Armet mi magis aureis sagittis;

Si dixi, duo sidera ista ocelli

Rivalem cupiant videre, non me;

Si dixi, tuus usque in urbe coniux

10

Vel Argo vigilantior residat.

Sin autem, sibi temperent Amores,

Ipse sim tibi dulcior vel Hybla,

Rivalem fugiant videre ocelli,

Villam vir tuus incolat perenne.