Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 18

18. ad Alfonsum

Ni te plus oculis meis amarem,

Alfonse, Aonidum novella cura,

Ni te plus oculis suis amarent

Cum nymphis Charites, Amor, Voluptas,

5

Vrbs tota, et iuvenes quique et puellae,

Et quae te nimium coquit premitque

Fletu turgidulos habens ocellos,

Illa inquam tua, quae ciet movetque,

Vrit pectora, conficit medullas;

10

Quum te lumine spectat, intuetur

Seu tristi aut hilari, ruis et liquescis,

Et magno rapidus tremore palles,

Mistus sic calor et gelu recursant

Per cordis penetrale, per recessus,

15

Sic ut deliquium repente finit;

Non ferrem misere ah, nec ah dolenter

Vt te conficeres, tenelle lector,

Inter Virgilios Horatiosque,

Inter et numeros propertianos;

20

Quod quies tibi nulla, quod voluptas,

Quod semper tetricae vaces Minervae,

Nec ullam tibi nec reponis horam

Tot tot qua vigilem premas lucernam.

Sit tandem positae modus Thaliae,

25

Alfonse, et studiis vaca severis,

Aetas quum riget, albicant capilli.

Nunc te dum cupide illa et illa et illa

Optat et tenero fovere sinu,

Surrige et basiolis catullianis.

30

Hispanos fuge quae secuta amores,

Et novam tibi compara puellam;

Laeva sit liceat et superba, fiet

Attutu facilis tuisque amatrix,

Dones dummodo passerem Catulli.