Giovanni Gioviano Pontano iambici, 1

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


1. Tranquillam neptem bimestrem alloquitur
in obitu Lucii filii

Avi tui, Tranquilla, delitium et quies

Orbi senis, quem fles, misella? Moestula,

Quem fles? Patremne, quem extulisti infantula?

Sentis an haec in matris ulnis? An meis

5

Et ipsa deflens assonas conquestibus?

O inditum naturae et homini adinsitum

Semen patrisque avique: Tranquilla hinc dolet,

Patrem dolet misella, avoque condolet.

Sed quid, quod arrides, quod adnutas avo?

10

Senis levamen unicum, an solari avum,

Postquam patrem luxti, studes, mea neptula?

Ridet meum deliciolum. Ride, mea,

Ride, voluptas, osculare avum tuum,

Et hoc levaminis genere senem fove,

15

Leva meum luctum, leva sordis meas,

Senemque avumque ab aegritudine alleva.

Caducus ipsa es flos, mihi sol occidit:

Flori timenda nebula, tenebrae autem seni;

Vita occidua senis, caduca infantulae.

20

Certi nihil vitae tibi est, neptis mea;

At certam avo mortem minantur singula.