Giovanni Gioviano Pontano lyra, 5

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


5. ad solem

Sol, decus coeli superumque princeps,

Auctor et lucis, moderator anni,

Altor o rerumque animantiumque

Et sator idem,

5

Idem et immensi maris aequor, idem

Aeris vasti spatia et iacentis

Intimum terrae gremium fovesque,

Et seris idem.

Omnia ex te sunt, genus omne per te

10

Gignitur, crescit simul et perennat,

Et tibi assurgunt nemora, et tibi haerbae,

Germen et omne.

Cuncta sed te cum venerentur unum

Et regas cuncta, o pater alme rerum,

15

Deseris curnam tibi dedicatum

Vulgus amantum?

Tu choros primus numerosque nectis,

Primus et carmen meditare nervis;

Negligis quare tibi dedicatos

20

Asper amantes?

Et tibi est arcus, tibi sunt sagittae,

Et coma intonsa, et puerilis aetas;

Despicis curnam tibi dedicatum

Nomen amantum?

25

Te colunt primi metuuntque amantes,

Et tuum primi venerantur astrum;

Lux enim dux est, oculi duces sunt

Fax et amantum.

Quin amans primus choreas lyramque,

30

Carmen exercet quoque primus idem,

Nam lyra et carmen numerique amori

Pabula praebent.

Doctor et princeps choreae et magister

Carminis Sol, hoc age, dux amantum,

35

Hoc age, et curam tibi dedicatae

Suscipe gentis;

Quique liquentem aera, quique salsum

Aequor accendis vitreasque sedes,

Ac sinus terrae gravidos, satusque

40

Calfacis omnes,

Vre spernaces iuvenum puellas,

Vre diversas ab amoris aura,

Vre et immitis animos, tuasque

Incute flammas.

45

Et mihi felix ades, et protervum

Fanniae pectus moderare, adacta

Ventilans sparsim face, dexteraque

Lampada quassans,

Lampada atque illos radios, aduris

50

Quis et immanes tigrides ferumque

Aspidum ad Syrtes genus atque tetras

In mare phocas.