Giovanni Gioviano Pontano lyra, 13

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


13. Polyphemus ad Galateam

Cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna

Quem cupit pascens tacitas favillas?

En ego ad litus propero, ipsa in altos

Is vaga saltus.

5

Qualis in pratis melilotos hudis

Carices inter nitet, inter ipsa

Cratidis nymphas facieque et omni

Corpore praestas;

Alta ut in silvis humiles myricas

10

Fagus excellit, pecudum magistros

Ipse sic cunctos et honore barbae et

Crine relinquo.

Est tibi insignis coma, qua nitescis;

Sunt mihi et setae, quibus ipse et hircos

15

Atque oves solus supero, genisque

Et nemus horret:

Cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna

Innuit cui, et vocat usque ab alto

Monte succensis facibus, suosque

20

Indicat ignes?

En pedum, cuius capulo suilli

Albicant dentes, riget acer ictu

Corneus mucro, medio revinctus

Serpit acanthus;

25

Aspice hunc sparsis maculis galerum:

En decus rarum capitis, superbit

Hinnuli pelle, en tremit asper hirto

Conus echinno;

En tegit plantas capreae revulsus

30

Pero de tergo, ligat hunc acerno

Fibula amplexu, Gel[a]ae benignum

Munus amantis.

Cur fugis, virgo, Polyphemon, ipsa

Aetna quem rursus vocat, atque ab alta

35

Innuit rupe et facibus superbum in-

Vitat amantem?

Non mihi desunt, Galatea, lanae,

Non oves, bis quae pariant in anno,

Bis die ad mulctram veniant vocatae

40

Nomine vaccae,

Vellera atque assunt nivea, et petulci

Vir gregis bifrons caper, et tricornis

Ille et insultans aries, sicani

Litoris horror,

45

Ille et insultans vitulis mihique

Taurus instans cornibus: ah Pelori,

Ah Gelae pastor, cave, et insolentem

Pelle iuvencum.

Cur fugis, virgo, Polyphemon, illum,

50

Cuius ad formam stupeant vel undae,

Cuius et robur nemora et lacertos

Saxa tremiscant?

Lacte de nostro fluitent et amnes,

Surgat hoc ipso tumulus coacto,

55

Mille equae ad ripas stabulentur alti et

Flumina Anapi;

Mille te caprae totidemque et hedi,

Mille te vaccae totidemque tauri,

Mille te e nostris stabulis sequentur

60

Hubera equarum,

Si semel mecum, Galatea, mecum

Litus invisens siculasque terras,

Duxeris mecum choreas amatae ad

Carmen avenae.

65

Cur fugis, virgo, Polyphemon? Ecquem

Italis tellus Polyphemon, ecquem

Brutii montes Oriarchon, amnis

Ecquem habet ullus?

Vnicum est soli Polyphemo, at ingens

70

Lumen: hoc uno fugo et ipse nubes,

Montium hoc uno fugo tetra et amplae

Monstra lacunae.

Ipse, dum vastum mare curro, adaequant

Genua nec fluctus; tiliae nec aequant,

75

Erro dum silvis; mihi cedit unda,

Cedit et aer.

Quin et, hac dextra quotiens Pachynni

Verticem aut summi quatio Pelori,

Ausonum litus tremit et libyssae

80

Tractus arenae.

Quem fugis, demens Galatea, cuius

Aequet et divos genus, et propago

Imperet silvis, pecori, ac magistris,

Et maris undis?

85

Sunt mihi ursorum simul et leonum

Fistulae assueti catuli manuque,

Quos ego in lusum illecebrasque natis

Et tibi servo,

Sunt et assueti manibus iocisque

90

Piscium foetus teneri: hos puellis

Et tibi servo. O age, dura nostrae

Causa querelae,

Et fove ingentem Polyphemon, antra

Ipsa quem vix iam capiunt, vel ipsi

95

Montium saltus; age, dura nostrae

Causa querelae,

Et tege amplexu Polyphemon, ipsae

Quem tegunt vix aut tiliae, aut comantes

Esculi, aut pinus; age, dura nostrae

100

Causa querelae,

Osculo et dona Polyphemon. Heu heu,

Osculum et voces fugit; ah superba,

Ah parum felix fugit, et sub imo

Conditur amne.