22. de pisce a Laurentio Medice capto, qui tamen
comitis Laurentii prius piscantis bis filum hami abrupisset
Iret in antiquum Medices cum forte Mucellum,
Vt levet a cura membra soluta gravi,
Ac Sievem peteret Laurentius acer, ut illic
Fallaci pisces gutture figat acu,
5
Qui comes astiterat vitreum proiecit in amnem
Fila, quibus pendens hamus aduncus erat.
Piscis at illa tamen cum bis fregisset ibidem
Abrumpens fati fila severa sui,
Hamos ore tulit binos, quos merserat undis
10
Ille, prior Medici qui comes ibat ovans.
Increpat id summens alium Laurentius hamum
Magnus, ut in liquidas inde remittat aquas.
Mira canam, sed visa tamen: qui fata parantem
Bis quoque fugisset, piscis, iniqua prius,
15
Hamum sponte subit, Medices, quem forte regebas,
Ecce, volens domino cedat ut ille tibi -
Cui quoque fors cunctos cedens tribuisset in annos
Quaelibet imperio rite movenda tuo! -
Detegat atque hamos in viscera caeca latentes.
20
I nunc, et Medici furta tegenda puta!