Naldo Naldi epigrammaton liber, 43

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


43. ad Bernardum Bembum de febri quae eum statim,
ubi Venetias rediit, acrior invaserat

Audierant in te Lydae modo, Bembe, Camenae

      Sontica quam graviter sit scelus ausa febris,

Hinc adeunt Phoebum, medicas qui tradidit artes,

      Talibus ac faciunt talia verba modis:

5

Phoebe, decus vatum, sanandi et corporis auctor -

      Vtraque nam, pater, est subdita cura tibi -,

Orator Tusca Musis comitantibus urbe

      Vt Bembus rediit, pulcher Apollo, tenes,

Nec fugit in Venetos quot sint sua praestita cives,

10

      Quam bene se in patriam gesserit ille suam.

Cum tamen haec ita sint, in Bembum protinus ausa

      Est febris ignitas torrida ferre manus.

Ergo, per currusque tuos lucemque tuam, te

      Optima nunc petimus pharmaca quaeque feras.

15

Expetit hoc virtus, ut morbo liber ab omni,

      Vsque valens patriae consulat ille suae.

Annuit, et dixit: Fiet quodcunque petistis,

      Bembus Apollineae summat ut artis opem.