Naldo Naldi epigrammaton liber, 50

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


50. ad Laurentium Medicen

Multi multa ferunt, Laurenti, verba, sed illa

      Prorsus ab ingenio sunt aliena meo,

Cum tibi, quos canimus versus, quae carmina, dicant,

      Haec coepisse quidem taedia ferre sui.

5

Quod nisi iam fieret, referunt potuisse moveri

      Te, semel ut faceres saepe quod illa petunt:

Scilicet ut sedes patriis quoque vatibus ulla

      Sit data, ne Musis longius erret honos.

Ast ego quae iactant verbis respondeo: Cum sis

10

      Pieridum tota solus in urbe pater,

Quae Musae dictant aut quae gravis auctor Apollo

      Non debere quidem displicuisse tibi;

Quod tamen haud facias quae sis meditatus agenda,

      Posse satis, Medices, te puto, velle nego,

15

Cum non dum ratio permittat ut illa facessas,

      Teque sit hanc praeter quod iuvet inde nihil.