Naldo Naldi epigrammaton liber, 136

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


136. ad Franciscum Bonacoltum iurisconsultum nobilissimum

Diversis varias mentes inspirat Apollo,

      Vnde fit ut varium quisque sequatur opus.

Optat enim rerum causas hic nosse latentes,

      Ille cupit mores edidicisse probos;

5

Astra petens alius potuit cognoscere vires,

      In nos quas retinens stellifer orbis habet;

Egregiis alius numeris bene condere carmen

      Eligit, atque sacros concinit ore modos;

Est quoque qui pedibus cupiens magis ire solutis

10

      Malit in historiam cuncta referre gravem;

Divinos alius mirans Ciceronis honores

      Rhetoris assiduum semper adurget opus;

Sunt quos delectet civilia discere iura,

      Quae bene vita docent qua sit agenda via:

15

Tu tamen ista tenes memori sic mente reposta

      Omnia, sunt animo sic bene culta tuo,

Vt, Francisce, queas eadem, quae pulcher Apollo,

      Artibus ingenuis consilioque bonus,

Vnde quot ille deus, totidem responsa petenti

20

      Das, modo quisquis adit te petiturus opem.