Naldo Naldi epigrammaton liber, 181

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


181. ad Laurentium Medicen

Iupiter ut superos unus regit usque Penates,

      Vnus ut est princeps, unus in arce deus,

Illius ut reliqui Superi Iovis esse feruntur

      Membra, velut parent illius imperio,

5

Sic, te cum virtus primum tua maxima nobis

      Fecerit hinc ut sis primus in urbe pater,

Cetera turba quidem velut est tibi debita, servit:

      Vrbis enim caput es, tu caput es populi.

Omnis enim cedit tibi, cui sapientia prima,

10

      Primus item cui sit nobilitatis honos,

Sydera cui penitus cessere volentia caeli,

      Facta benigna tibi, siqua maligna forent.

Non igitur sedem dominam neque principis aulam,

      Non ego sim, pro me, primus in urbe, peto:

15

Aptior ut, Medices, pars sim tibi facta rogamus,

      Aptius ut monitis pareat illa tuis.