Callimaco Esperiente carmina, 40

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


40. ad Fanniam Sventhocam

Iam dudum, mea Fanniella, quisquis

Algentum colit arva Sarmatarum

Et Tyram bibit Istulamque quisquis,

Aut ripas habitat Catharabonis,

5

Te sidus vocat arctici Liburni,

Et te fulgidulos habere ocellos

Et te candidula valere forma

Et te roscidulo colore dicit.

Crines aureolos tuos recenset

10

Et nares eboris labella collum

Pectus ac humeros, manus, lacertos;

Et quicquid tegit hinc et inde vestis

A summo capitis pedes ad imos,

Hoc est non rigido placere vati,

15

Hoc est versiculis cani iocosis.

I nunc divitiis potentiores

Et prefer calamis meis amores:

Est multis opibus beata Phyllis,

Sed solis patruis sororibusque

20

Nota; te gelido sub axe natam

Cognoscent medio die tepentes,

Et quisquis riget occidente sole

Et quisquis radios videt recentes.