Callimaco Esperiente carmina, 55

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


55. ad Ioannem Miricam

Lusca est Fanniole, Mirica, custos.

Sed tantum videt unica lucerna

Quantum non Mareotice iuvente

Immissus vigil usque quaque custos

5

Centenis oculis videbat Argus.

Illum Mercurius canore plectri

Letheo et gravida sopore virga

Permulsit simul et simul profundo

In sonno posuit bovique dixit:

10

"Invitis oculis soror Tonantis

Te numen Phariis videbit arvis

Cum sistris tibi serviet Canopus

Et centum pariter litabit aris".

O quam nunc viridi dracone cinctam

15

Vellem Mercurii, Mirica, virgam,

Non ut multiplices sopore ocellos

Implerem: satis unico videntem

Custodem mihi Fannie sopire.