Callimaco Esperiente carmina, 56

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


56. de passere Fannie

Quot fletus moriens Catullianus

Tot risus ciat et iocos subinde

Vivens passerulus mee puelle.

Nam cum sit solitus sua valente

5

Hera per varios modos canore

Concentus premere ac levare vocis,

Mecumque ex cavea libens iocari,

At parvo digitos fricare rostro,

Nunc caput minime hinc et inde versat

10

Non egram dominam canens salutat,

Sed mestus cavea silet, quiescit,

Illinc non pedibus nec ore pendens,

Torquetur domine dolore passer

Meretque immeritum notasse febrem

15

Vultum qui rosee dee quadrigas

Vincebat rutilo prius colore;

Crudeles superos miser vocaret

Si linguis volucrum daretur usus

Quo possent hominum referre voces,

20

Tam bella domina nephas carere

Ducit passerulus morique mavult

Et tegi pariter sepulchro in uno.