Callimaco Esperiente carmina, 61

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


61. ad Fanniam

Da mihi septem basiationes,

Da centum totidemque, Fanniella;

Da mille undecies, columba quales

Conserto solet implicare rostro;

5

Lascivis mihi morsicanda prebe

Dentibus labra et invicem remorde;

Et lingua humidula oriensque quicquid

Producit redolente, lusitemus,

Donec spiritulus meus, relicto

10

Invisi sibi corporis recessu,

In pectus veniat tuum per ora

Et vivas animis subinde binis:

Namque te magis appetit negatque

Mecum spiritus iste mansitare.