Callimaco Esperiente carmina, 64

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


64. ad Pollienam anum

Ter centum tibi, Polliena, ruge,

Dentes quatuor, undecim capilli

Bis bini cinerum immemor mariti

Iungis te tamen integris puellis.

5

Collum et sardonici rotundiores

Ornant, ac digiti obligantur auro;

Et multum toga luculenta vestit

Crescentes humeros, pedesque pictus

Arctat calceus omnibus sed istis

10

Vix solo potes Appio placere,

Quem vidit puerum puer Quirinus.