Callimaco Esperiente carmina, 67

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


67. ad Fanniam

Nondum, Fanna, satis recurvus hamus

Infixus mihi saucio palato,

Escas tu tamen amoves dolosas

Et nudum sinis hinc et hinc metallum.

5

O quam simpliciter putas disertum

Piscem fallere, nunc harundo mendax

Cibis debuit omnibus gravari

Vt cautos oculos dolus lateret

Ac es ventriculum meum subiret,

10

Nullis artibus inde retrahendum.

Sed cum retia libere volucri

Ostendas minime implicabit alas!

Non est forma satis sine arte, crede;

Illa nam monet et capit, sed ista

15

Captos laqueo continet perenni.