Callimaco Esperiente carmina, 70

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


70. ad Ioannem Miricam

Venalis modo potionis esca

Atque illix mea Fanniella fiet.

O quid non facies, libido habendi!

Quam non prostitues, cupido lucri!

5

Nunc illa ebriolos sedebit inter

Et buccam violas, roseta, lauros

Spirantem dabit osculis madentum.

O quam luminibus carere vellem

Ne turpe hoc facinus videre possem!

10

Nam quis ferreus hinc et inde tantum

Indigno ut queat esse par dolori,

Cum cernet rosei nitoris ora,

Et plena ambrosii labella odoris,

Turgentum ebriola infici saliva,

15

Et quantum, reor, aureis papillis

Non parcent digiti procaciores!

Sed cum iam furet ebriosa turba

Scelestis manibus sinum resolvet

In quo nunc Veneris puer moratur.

20

Illi sint superi inferique semper

Infensi, precor, ebriis puellas

Qui primus teneras boneque forme

Commisit quasi potionis escam.