83. ad Annam Moluscam
Palles et gelidum per ossa currit
Frigus, et tacito dolore tecum
Consternata iaces, memorque culpe
Admisse tremor irruit per artus
5
O, virgo quotiens vocaris, Anna!
Misces te tamen integris puellis
Et veste alveolum occulis recincta;
Sed iam non procul ut tumore pleno
Aut partu fatearis esse vanum
10
Quemvis qui putet esse te pudicam;
Nec iam sedulitas dolosa matris
Aut astus tibi proderit sororis;
Impure populo tue patebunt
Noctes ac uteri acta criminosi.
15
Diceris scelus, impudica, mecha,
Et castas lateris tui pudebit;
Quocumque advenies erit bonarum
Ingens ac subita usque solitudo.
Ipse quin etiam subinde dicam:
20
"Negasti satis, Anna; iam licenter
Dic factum nisi credis ostetricem
A te quod petitur tacere posse ".