Callimaco Esperiente carmina, 84

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


84. in Catienam

Cum sis divitiis secunda nulli

Et forma prior omnibus per urbem,

Pigmei puero minutiorem

Et longe magis undique ulcerosum

5

Quam leves scabie canes vetusta

Cuius vermiculis cicatricosum

Et calvum caput hinc et hinc scatescit

Ac merdas sapit osculum recentes:

Duxisti, male continens, maritum,

10

Quem fama Archadicis renuntiarat

Iumentis tibi mentulationem!

Nunc sit qui dubitet libidinoso

Pruritu mediocriter calentem

Te posse in scrobe funerum ministros

15

Amplecti, et lanionibus cruentis

Gratis perpetuas locare noctes!

Fullones male, Catiena, olentes

Et peius cute morsicata olentes

Cerdones, olidosque stercoratis

20

Agris ruricolas vocare ocellos

Agnos, passerulos columbulosque

Et siquid popularius libido

Invenit, potes, ac sinu tenere,

Et blandis simul osculis fovere.

25

Talem ducere vaccimulga nollet,

Talem nollet habere scrofipastrix,

Et siqua est magis indecens, magisque

Pannosa et gregis hyrcuosa sorde,

Quem censu quasi regio maritum

30

Emisti tibi nollet ipsa gratis.