Callimaco Esperiente carmina, 88

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


88. ad Pomponium Letum

Pomponi, pater eruditionum

Non harum modo, sed quot arx Minerve

Aut septem domini edidere colles;

Sic sis cura diu omnium deorum

5

Et te Pierides vocent parentem,

Vt misso studio severiorum

Nugas illepidas ineptulasque

Quas scripsi calamo licentioso,

Non duris nimium leges ocellis!

10

Etatem teneram decent Camene

Molles, ac Veneres Cupidinesque,

Certis post modo mensibus sed actis

Vultus Pyeris induet severos

Et scribet Curiis Catonibusque.