Callimaco Esperiente carmina, 89

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


89. de Licorna decepto a Monaco

Formosam, teneram, integram, pudicam

Et mammis facieque delicatam

Promisit modo Monacus Licorne,

Sed noctis dedit abditam tenebris

5

Rugosam, tremulam, aridam, procacem,

Stillantem cyathos capaciores

Vncis naribus et libidinosis.

Cuius ut fluere usque in umbilicum

Putres, flaccidulasque pendulasque

10

Mammas senserat, ac olere pectus

Quod coniunx olet hispide capelle,

Et rugis uterum novem plicatum,

Sic inquit taciturniter Licornas:

"Istius quoque Sylvia vidente

15

Possem suppliciter rogare noctem,

Nam pene satis esse indicaret

Me voti fieri mei potentem".