Callimaco Esperiente carmina, 95

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


95. ad Andronicum Pavonem

Fabellas hilarasque cinnamasque

Et crassas recitas, libidinosos

Amplexus tribus assibus locantes

Quarum multiplici fricatione

5

Cunnus laxior est olentiorque

Quam merde volucrum rapaciorum;

Et te noctibus omnibus beatum

Illarum asseris osculatione,

O dignum Tytiique Tantalique

10

Penis, si similem esse te beato

Tam fedo atque olido extimas amore.

Quid maius meliusve iactitares

Si vel Fanniole osculo potiri

Vel Phyrnes tibi noctibus daretur!

15

Te factum subito deum putares

Mortalemque supra necessitatem

Iam dudum a Venere esse constitutum.

Sed lingue temerariam labellis

Si nescis cohibere vanitatem,

20

Saltem dentibus omnibus remorde,

Ne dum verba tibi excidunt proterva

Iratos habeas deos deasque.