Callimaco Esperiente carmina, 96

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


96. ad Eginionem medicum

Hebreo Latio Pelasgicoque

Scribillas calamo, tamen Miceno

Non es palliolo refarcinatus,

Nec cultus trabea Quiritulorum,

5

Nec sub Niliaca tepes abolla,

Vt par sit tunica atque disciplina.

Quid quod non habitus tuus Britannus

Non Sardus Tyriusve, non Hiberus,

Non ripas Rhodani hinc et hinc colentum,

10

Aut oras habitantum Histrianas,

Sed dignus muliebribus lacertis

Et par consimilisque virginali;

Vt custos potius perennis ignis

Aut Thais videare quam Machaon.

15

Ne posthac habitus repugnet arti

Quam linguis tribus asseris, virilem

Assumnas moneo togam, et subinde

Cum pace ac venia omnium feraris

Non tantum medicus tribusque linguis

20

Sed ternis tribus eloquens peritus.