Callimaco Esperiente carmina, 97

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


97. ad Monopolum grecitantem

Solertissime greculationis

Librorum carie reconditorum

Qui fraudas tineas, penumque murum

Perlustras moribundula lucerna

5

Et cum scorticulis Terentianis

Immisces Gliceras Menandrianas,

Iam dudum tibi debeo canenti

De me versiculos ineruditos,

Et quos Pierides Apollinari

10

Invisos trutine fuisse iurant,

Ac offis similes putant abortis,

Quas frustra Iovis inguini alligares!

Sed cum nunc laceres sacrum poetam

Quem Phebus comes et novem sorores

15

Duxere huc Latiis ab usque terris,

Non belle facis, at facis maligne

Insulse, illepide atque ineleganter;

Quare si sapis integrum referto

Dum licet fatuum pedem, quietum

20

In te ne male provoces leonem.