Callimaco Esperiente carmina, 98

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


98. in eundem

Sulcarunt duo tresve quatuorve

Aut septem simul aggeres repandas

Nares, in caperamque semicalvus

Vertex se dedit hinc et inde frontem,

5

Cum tu versiculos meos venustos

Et Musis pariter deoque caros

Qui movit lapides canore plectri

Interpres male sanus inquinasti;

Nunc grates mihi debitas maligne

10

Corrumpis vomitatione Muse

Ac mihi endecasillabos minaris.

Sed quid nam magis abditum tuaque

Semotum levitate quam poesis?

Qui non carmina sed cacationes

15

Scribis, ebriolum vomisque quiddam,

Et merdosius omnibus latrinis;

Tu tamen tibi creditus poeta,

Iampridem Alcaicos Adonicosque

Garris, nunc alios cacare versus

20

Tentasti improbula loquacitate.