Callimaco Esperiente carmina, 107

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


107. ad Leonicenum

Non sum Gorgoneo liquore plenus,

Nec video Clios somnia plena chori,

Non Phebus mihi carminis magister

Sed prohibet solus sim rudis oris amor.

5

Me vatem tamen, o Leonicene,

Dicis ab Aonia rupe referre chelim.

Divino o utinam furore plenus

Dixeris et Clarii sint tua verba dei;

Quo te Pierium sequar per antrum

10

Parsque gregis fiam, te duce, Castalii.