Callimaco Esperiente carmina, 109

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


109. ad Laurencium Marsum

Succingat duplici colore vimen

Aut mirti aut hedere novos poetas.

Exoptent alii virentis usque

Lauri conspicuas sibi coronas,

5

Ornant me satis hinc et inde frondes,

Si Marsus placido meos libellos

Vultu perleget et, placere dicit;

Tum lauri nihilum puto coronam

Seu signum celebris ferat triumphi

10

Seu cingat lepidi comas poete:

Est lauro mihi cariorque Laurens.