112. ad Gregorium Sanoceum
Quid quereris numero nequeas quod verba ligare
Quodque tibi nullus carminis usus adest?
Gratia blandiloquis tamquam foret ulla poetis
Nec potius dives quilibet esse velit.
5
Preteriere diu felicia tempora quando
Carior argento candida fama fuit;
Tunc erat ingenium doctas coluisse per artes
Vtile et Aonie tendere fila lyre;
Proderat et vati teneras laudare puellas
10
Versibus atque illas nobilitare suis.
Tempore sed nostro laudari nulla laborat,
Nulla est que fieri carmine nota velit;
Quelibet aurata mavult sub veste nitere
Quam se Virgilii promeruisse tubam;
15
Et modo gemmato vivens spectetur in auro
Pro nihilo famam post monumenta putat;
Ipse deus vatum divino concinat ore
Phebus, spernetur si modo pauper erit.
Cum dare que possis dederit fortuna tuumque
20
Ingenium, frustra carmen inane cupis;
Vestibus atque auro dominam non versibus orna
Muneribus facilem se dabit illa tuis;
Quod si forte velit potius per carmina nomen
Femineaque vacat pectus avaritia,
25
Da mihi divitias, ego tot cantare paciscor
Carmina, quod surdis auribus esse volet.