Callimaco Esperiente carmina, 115

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


115. ad Flavium Panthagatum

Quod sero veniat cacamen istud

Non carmen, neque carminis polenta

Qualem fumidulus coquit lebeta

Verone pueris Iacobianis,

5

Effecit trutina improba insolensque

Illorum quibus est voluptuosum

Vicissim rabie impeti canina

Et quemvis male carpere immerentem,

Nec usquam meditantur oscitandum

10

Facundis nisi ad oblocutiones.

Nasutas adeo malignitates!

Me vatem timuisse Sarmatarum

Quis damnet nisi lector infacetus?

Sed tu qui lepidos lepore dulci

15

Et probos probitate singulari

Excellis, puto, non ineptiosum

Dices, cum mihi conscius, meeque

Prudens barbarice eruditionis

Malim sanguibibos Scythas probare

20

Quicquid lusero rancida Thalia

Quam ronchis lacerarier Latinis.