Callimaco Esperiente carmina, 116

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


116. ad Musas

Drusillam modo civicam canamus,

O Muse, o Veneres Cupidinesque.

Iam dudum satis et super magisque

Quam sat et super omnium per aures

5

Nomen rusticule insonat decorque

Fannille, in triviis et angiportis,

Per convivia, balnea, officinas

Atque omnes operantium tabernas.

Et quantum Dryadum Oreadumque quantum

10

Nympharumque aquilonicis in oris

Fontes, flumina, prata, rura, montes

Et silvas colit invidet, suamque

Cum Fanna cupit alterare sortem;

Ac se Mercurialibus subinde

15

Mavult et lepidis viris placere

Quam Faunis Satyrisque capricruris.

Sed quantum cythare architectus Archas

Celesti fide musicaque vincit

Humanos modulos, decore tantum

20

Vincit Fanniolam decora Phyrne.