Callimaco Esperiente carmina, 121

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


121. ad Ioannem Miricam, qui nuntiaverat
multos castratos, iocus

Vna tot modo sectione testes

Abscisos, Ioviane, nuntiasti,

Vt credam sine testibus tribunos,

Pretores, ephorosque consulesque,

5

Castrate dare iura civitati.

Indignum facinus nephasque sane

Si sic testiculis vacans tribunal

Ius dicet viduis puellulisque;

Et quantum volet arbitri libido

10

Ascribet sibi, testibus remotis;

Sed longe magis id periculosum

Librisque Euboicis piaculoque

Dignum, si Iovis optimi ministri

Castrantur Berecintio furore,

15

Et fiat spado quilibet sacerdos,

Ac custos olerum nucum pirorum

Cogetur sine testibus Priapus

Secretis celebrare sacra in hortis.