Callimaco Esperiente carmina, 131

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


131. ad Norbanum

Arrident Helene labella, mentum

Et lingue roseum emicans cacumen

Inter candidulos utrinque dentes;

Ridet frons pariter geneque rident,

5

Et nasus quoque et hinc et hinc ocellus;

Sed ne singula prosequar, Cupido

Et mater manibus suis quod usquam

In vultu fuit elegantiorum

Vrbani, lepidi, boni, decori

10

Id totum in facie illius locarunt

Cum risu et sale, gratia, lepore.