Callimaco Esperiente carmina, 149

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


149. Galleni figuli patris Roxane epytaphium

Qui te multiplici subegit usu

Delubris modo preparans tegendis,

Nunc fossa meliusque tutiusque

Arcendo subito hostium furori,

5

Nunc annos oleo vinoque multos

Servando, aut etiam cibis coquendis,

Interdum ad patinas parabsidesque

Quovis innocuas magis metallo,

Si vis grata satis subinde haberi,

10

Terra, pondere non gravi cadaver

Galleni tege plastices periti.