Callimaco Esperiente carmina, 150

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


150. de eodem ad Nigrinum

Erras, si figulum extimas pudendum

Auctorem generis mee puelle.

Vni non nisi sensui seorsum

Ad tempus breve blandiuntur artes

5

Quas rerum sibi comparavit usus;

Pictores oculis placere querunt,

Aures musicus excitare mavult,

Est ars cui bene sit nitere finis,

Est que non nisi naribus reperta,

10

Est que solius administra gustus

Ac tantummodo serviat palato.

At sensus figulina mulcet omnes

Defendit, reficit, fovet, gubernat

Et nutrix velut atque sospitatrix

15

Humani generis, geluque et estus

Et ventos pluviasque sevientes

Compescit, relevat, retundit, arcet.

Quod siquis similis deo deusve

A terris subito exulare cogat

20

Et post Occeanum repellat illam,

Nil nostra a pecudum decore vita

Distabit, sine tecto et urbe passim

Per silvas agitabimus sub antris,

Humanus neque mos saporve mense

25

Illic affuerit, nec ad quietem

Secretum, neque templa nec theatra

Nec quicquid ratione fabricatur.

I nunc et figuli pudere dicas.