Callimaco Esperiente carmina, 156

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


156. in Tertulliam

Nasutas peribent libidinosas

Et cunni male continentis esse

Vt Tisbe aut soror improba Esculani.

Sed Tertullia nasicurta longe

5

Pruritu patico antecellit omnes

Quot sunt quot fueruntve nasilonge.