Callimaco Esperiente carminum appendix, 21

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


21. ad Mergum

Quid parcis solito magis papiro

Et versus reticent epistuleque?

Quis mecum calamus lepore plenus

Ludebat prius omnibus diebus!

5

Numquid sum male blacterare visus

Cum vulgus tenuit cathedra nostra?

Et iam te pudet oscitationum

Quas parum lepidus parumque cultus

Ieunia aperui locutione,

10

Aut iam pontificum magis placere

Ceperunt tibi iuris actiones

Et spreto titulo Mercuriali

Consultus potius vis esse iuris?

Sed non sit tibi balbutisse tanti

15

Linguam Callimachique exulare

Poesim velis eloquentiamque.