Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 1, 9

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


9. ad Caesarem

Quod nec ingenii potens acumen

Nec multus studii labor frequentis

Possent efficere omnibus diebus,

Si dices minima locutione

5

Me vatem, subito poeta fiam.

Nam quicquid loqueris, putatur et est

Laurus Delphica quercus et Pelasga.