Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 1, 43

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


43. ad Domitium

Annosi, ut puto, Nestoris noverca

Seu nutrix Priami aut socrus Thyestis,

Iam caput male sustinente collo

Et gressus baculo regente aniles,

5

Cosmello phialam novi Falerni

Donavit pretium osculum petendo.

"Tanti non emo - dixit ille - mustum".