Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 1, 45

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


45. ad Iulium Pomponium

Iam vulgus nihili puto profanum

Et frontes caperas gravesque rhonchos

Ac murmur triviale lividorum,

Detractent licet usque et usque et usque,

5

Cum tu ineptiolas meae Camenae

Probes, qui pater elocutionis

Romanae satis Atticos lepores

Nosti nec nisi posteris legenda

Laudas carmina, quae poeta morsis

10

Cudit unguibus et vacante cornu

Somni, cum moriens sitit lucerna.

Vno te duce tutius in altum,

Implumes licet, efferam lacertos,

A tergo nebulis procul relictis,

15

Nec me funera fabulaeque Manes

E terris rapient diuque vivam,

Vt busto cineres mei quierint.