Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 1, 51

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


51. ad libellum

O, nec Cecropio lepore ridens

Nec culte Ausonia satis Minerva,

Curvatas nihili putes, libelle,

Nares invidiae obloquentis usque.

5

Rarus ante rogos placet poeta,

Sed post exsequias volat per ora.

Vix Marsum sua saecla, vix Catullum

Norant: tu quoque posteris placebis,

Si te nunc Papiensis approbabit.