Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 30

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


30. ad Cicutam

Non multis studeat placere, quisquis

Vult dici lepidus suis libellis.

Tu nulli penitus places, Cicuta,

Credo, sis lepidissimus poeta.