Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 32

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


32. ad Glaucum

Inter continuo ambulat peritos,

Dum doctus rudibus cupit videri

Et parvos socios Cicuta ducit

Et maior sibi creditur Cyclope.

5

Sed non fit socius tamen peritus

Pygmaei brevior Cicuta planta.