Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 45

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


45. ad Aulum

Quod bonus Corydon malus videtur,

Nulli profuit obfuitque nulli.

Aule, quod malus optimus videris,

Nulli profuit obfuitque multis.