Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 54

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


54. ad Faunum

Quis me carior optimo deorum,

Quis stella regitur beatiore,

Dum ducit ignotas per undas

Et dubios scopulos carinam?

5

Me quidem puero parentis ustae

Nullus carior et deo volucri,

Qui spargit immensum per orbem

Sollicitis manibus sagittas.

En laudat mea Silviella versus,

10

Quos scribo, et niveis suis papillis

Coniungit haud duras tabellas

Meque suum vocitat poetam.

Per me post cineres novissimamque

Lucem non rigidis viris placere

15

Pergestit et clarae susurros

Non nihili putat esse famae.