Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 72

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


72. ad Musam suam

Iam sat, rupula pervicax, iocorum

Cantasti lepidae meae puellae.

Quisnam finis erit facetiarum,

Quas legant Veneres Cupidinesque?

5

En laudant tenerae meas puellae

Nugas, molliculo sinu reponunt,

Chartas manciolis terunt tenellis

Et me nequitiae meae poetam

Dicunt. Quae Latiis puella: vivit

10

Oris, versiculis magis decora

Quam quae concinitur meis libellis

Et quam plus oculis amare dicor?

Hanc permirificam vocant Latini,

Cunctis deliciis venustiorem,

15

Ipsam lucidulum putant ocellum,

Quo caecus meus ambulat Cupido.

Ponas sordidulis modum tabellis.

Iam sat, rupula pervicax, iocorum

Cantasti lepidae meae puellae.

20

Tandem turpiculas relinque villas

Et frondes nemorum comosiorum,

Infer Thespiadum manum choreis

Et ducas gelidum pedes in antrum.

Illic Gorgoneus liquor capillos

25

Hinc inde aridulos tuos rigabit.

Non omnes humiles iuvant Camenae,

Quam multi numeros probant severos.

Iam sat, rupula pervicax, iocorum

Cantasti lepidae meae puellae.

30

Tandem molliculos sinas cachinnos

Et surgens gravibus Thalia chordis

Deponat numeros libens procaces.

Nam sat, rupula pervicax, iocorum

Cantasti lepidae meae puellae.