Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 78

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


78. ad Lollium

Quam multo capitis dolore torpes

Intrare et strepitum negas senatus,

Vt talos moveas manu valenti,

Non istud medicae sciens Machaon

5

Artis instituit, tuum sed exstat

Inventum et cupio sciant nepotes,

Si quando ut capitis dolore languent,

Tractet dextera tesseras, fritillos.